Song of Songs No. 26: Duo ubera tua
Giovanni Pierluigi da Palestrina
Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreae.
Collum tuum sicut turris eburnea.
Oculi tui sicut piscinae in Hesebon,
quae sunt in porta filiae multitudinis.
Nasus tuus sicut turris Libani,
quae respicit contra Damascum.
Caput tuum ut Carmelus:
et comae capitis tui sicut purpura regis
iuncta canalibus.