Magnificat Benedicta es caelorum Regina

Orlande de Lassus

Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
Ecce enim ex hoc
beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est:
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius, a progenie in
progenies: timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos,
mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede:
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum:
recordatus misericordia suae.
Sicut locutus est ad patres nostros:
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Patri et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Curiosità sulla canzone Magnificat Benedicta es caelorum Regina di The Sixteen

Chi ha composto la canzone “Magnificat Benedicta es caelorum Regina” di di The Sixteen?
La canzone “Magnificat Benedicta es caelorum Regina” di di The Sixteen è stata composta da Orlande de Lassus.

Canzoni più popolari di The Sixteen

Altri artisti di Christmas music