III. Seq. 1, Dies irae

Wolfgang Amadeus Mozart

CHORUS
Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus!

BASS SOLO
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.

TENOR SOLO
Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

ALTO SOLO
Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.

SOPRANO SOLO AND QUARTET
Quid sum miser tunc dicturus,
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus sit securus ?

CHORUS
Rex tremende majestatis,
Qui salvandos salvas gratis
Salva me, fons pietatis.

QUARTET
Recordare. Jesu pie,
Quod sum causa tue vie:
Ne me perdas illa die.
Querens me, sedisti lassus:
Redemisti, crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus:
Culpa rubet voltus meus:
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces mez non sunt digne;
Sed tu bonus fac benigne:
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum presta,
Et ab hedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

CHORUS
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis;
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.

QUARTET AND CHORUS
Lachrymosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus:
Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu, Domine,
Dona eis requiem.
Amen.

Canzoni più popolari di Riccardo Muti

Altri artisti di Romantic