Codex Las Huelgas: I. Iocundare plebs fidelis cuius Pater est in celis (Prose CLH 67)
Ia Iocundare, plebs fidelis,
cuius Pater est in celis,
recolens Ezechielis
prophete preconia.
Ib Est Iohannes testis ipsi,
dicens in Apocalipsi:
“Vere vidi, scripsi
vera testimonia.
IIa Circa thronum maiestatis
cum spiritibus beatis
quatuor diversitatis
adstant animalia.
IIb Formam primum aquilinam
et secundum leoninam,
sed humanam et bovinam adstant,
gerunt alia”.
IIIa Forme formant figurarum
formas evangelistarum,
quibus imber doctrinarum
stilat in ecclesia.
IIIb Hii sunt Marcus et Matheus,
Luchas, et quem Zebedeus,
Pater misit tibi, Deus,
dum laxaret recia.
IVa Formam viri dant Matheo,
quia scribit sic de Deo,
sicut descendit ab eo
quem plasmavit hominem.
IVb Lucas est bos in figura,
qua pretendit in scriptura
hostiarum tangens iura
legis sub velamine.
Va Horum rivo debriatis
sitis crescat caritatis
ut de fonte deitatis
saciemur plenius.
Vb Horum trahat nos doctrina
viciorum de sentina
sic que ducat ad divina
ab une superius.
Amen.